- ASINI Bellatores
- ASINI Bellatores seu πολεμιςταὶindigitatut, 2. Regum c. 7. v. 7. 10. ubi in Syrorum castris, ad Samariam, non equi solum, sed et Asini, reperti leguntur. Quamvis enim ad impedimenta convehenda militi neceslarios fuisse dicas, tamen et pugnaturos iis insedisse, legas 2. Sam. c. 16. v. 2. et fuisle populos, qui ex asinis pugnarent, discas ex Aeliano l. 12. c. 34. ubi de Saracoris, Οὔτε ἀχθοφόρους, scribit, οὔτε ἀλοῦντας ἔχουσι τοὺς ὄνους, ἀλλὰ πολεμιςτάς καὶ ἐπ᾿ αὐ τῶν γε τοὺς ἐνοςπλἰους κινδύνους ὑπομένουσιν, ὡςπεροῦν οἱ Ε῞λληνες ἑπὶ τῶ ἵππων, Asinos nec baiulos, nec molitores, sed bellatores habent: et in illis, ut Graeci in equis, belli sustinent pericula. Etiam Carmani apud Strabonem l. 15. equorum inopia ad bellum plerique asinis utebantur, Asinumque Marti, quem Deorum solum coluêre, immolabant. Sic lascivientes Persarum asinos, Scitharum equos rugitum eorum non ferentes, perculisse, tradit Idem ibid. Quo referas id, quod in Gigantomachia de gigantibus, clamore asinorum, in fugam conversis, apud Hyginum fabulatur Eratosthenes Astronomic. l. 2. in Cancro. Sed et Pausan. in Phocicis narrat, Ambraciotas aeneum asinum (Marti) dedicâsle, victis nocturnâ pugnâ Molossis, quos in insidiis latentes rudens asinus terruerat. Imo apud Arrianum l. 1. c. 18. Epictetus Asinum ἀήττητον, invictum, vocat: et Calipharum vicesimus primus Merwan dictus est Asinus Mesopotamiae, eo quod in bello consisteret, quia bellicus asinus numquam fugere dicitur, uti habet Elmacinus Hist. Saracen. l. 1. c. 21. Vide rursus Bochart. c. 13. ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.